Home > Per non dimenticare > Roma Papale > Lettera decima

S. Girolamo accusa S. Paolo di doppiezza

Nota 5. alla lettera decima di Roma Papale 1882

Affinchè non sembri esagerata l'asserzione del Valdese a carico di S. Girolamo, citeremo per intero il passo di quel dottore, ed ognuno in esso potrà vedere che il Valdese dice meno di quello che realmente è: imperciocchè S. Girolamo non solo accusa S. Paolo, ma anche Gesù Cristo, che è la stessa Verità, di non aver parlato con tutta sincerità. Citeremo le parole di S. Girolamo senza tradurle, acciò i preti non dicano che le abbiamo male tradotte.

"Legimus, o eruditissimi viri, in scholis pariter, et Aristotelea illa, de Gorgiae fontibus manantia, simul didicimus, plura esse videlicet genera dicendi: et inter coetera aliud esse gumnastikvz scribere, aliud dogmatikvz. In priori, vagam esse disputationem; et adversario respondentem, nunc haec, nunc illa proponere: argumentari, ut libet, aliud loqui, aliud agere, panem, ut dicitur, ostendere, lapidem tenere. In frequenti autem, aperta frons, et ut ita dicam, ingenuitas necessaria estů Origines, Methodius, Eusebius, Apollinaris, multis versum millibus scribunt adversum Celsum et Porphyrium. Considerate quibus argumentis, et quam lubricis problematibus, Diaboli spiritu contexta subvertant: et quia interdum coguntur loqui, non quod sentiunt, sed quod necesse est, dicunt adversus ea, quae dicunt gentiles, Taceo de latinis scriptoribus, Tertulliano, Cypriano, Minutio, Victorino, Lactantio, Hilario, ne non tam me defendisse, quam alios videar accusasse. Paulum Apostolum proferam: quem quotiescumque lego, videor non verba audire, sed tonitrua. Legite epistolas ejus, et maxime ad Romanos, ad Galatas, ad Ephesios, in quibus totus in certamine positus est: et videbitis eum, in testimoniis quae sunt de Veteri Testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator sit ejus, quod agit. Videntur quaedam verba simplicia, et quasi innocentis hominis rusticani, et qui nec facere nec declinare noverit insidias: sed, quocumque respexeris, fulmina sunt. Haeret in causa; capitomne, quod tetigerit; tergum vertit, ut superet; fugam simulat, ut occidat. Calumniemur ergo eum, atque dicamus ei: Testimonia, quibus contra Judaeos, vel coeteras haereses, usus es, aliter in suis locis, aliter in tuis epistolis sonant. Videmus exempla captiva; servierunt tibi ad victoriam quae suis in voluminibus non dimicant. Nonne nobis loquitur cum Salvatore, aliter foris, aliter domi loquimur? Turbae parabolas, discipuli andiunt veritatem. Proponit Pharisaeis Dominus quaestiones, et non edisserit." Apolog. pro libr. Adv. Jovinian. tom. 2, pag 105, 106.

Vai ad inizio pagina.

« Nota precedente | Lettera | Nota successiva »